Druidēs (Caesar)
READ
Druidēs rēbus dīvīnīs intersunt,
sacrificia pūblica ac prīvāta prōcūrant,
religiōnēs interpretantur:
ad hōs magnus numerus adulēscentium discendī causā concurrit,
magnōque hī sunt apud eōs honōre.
nam ferē dē omnibus 5 contrōversiīs pūblicīs prīvātīsque cōnstituunt,
et,
sī quod facinus admissum est,
sī caedēs facta,
sī dē hērēditāte,
dē fīnibus contrōversia est,
Druidēs rem dēcernunt,
praemia poenāsque cōnstituunt.
sī quis aut prīvātus aut pūblicus eōrum dēcrētō nōn stetit,
sacrificiīs interdīcunt:
haec poena 10 apud eōs est gravissima.
eī quibus ita interdictum est numerō impiōrum ac scelestōrum habentur;
eīs omnēs dēcēdunt,
aditum sermōnemque fugiunt,
nē quid ex contāgiōne incommodī accipiant;
neque eīs petentibus iūs redditur neque honōs ūllus datur.
hīs autem omnibus 15 Druidibus praeest ūnus,
quī summam inter eōs habet auctōritātem.
hōc mortuō,
aut is quī ex reliquīs excellit dignitāte succēdit,
aut,
sī sunt multī parēs,
suffrāgiō Druidum,
nōnnumquam etiam armīs,
dē prīncipātū contendunt.
disciplīna eōrum in Britanniā reperta atque 20 inde in Galliam trānslāta esse exīstimātur,
et nunc eī,
quī dīligentius eam rem cognōscere volunt,
plērumque in Britanniam discendī causā proficīscuntur.
Druidēs ā bellō abesse solent neque tribūta ūnā cum reliquīs pendunt;
mīlitiae vacātiōnem omniumque rērum 25 immūnitātem habent.
tantīs praemiīs excitātī et suā sponte multī in disciplīnam conveniunt et ā parentibus propinquīsque mittuntur.
magnum ibi numerum versuum ēdiscere dīcuntur;
itaque nōnnūllī vīgintī annōs in disciplīnā permanent.
neque fās esse exīstimant hōs versūs litterīs 30 mandāre,
cum in reliquīs ferē rēbus Graecīs litterīs ūtantur.
id mihi duābus dē causīs īnstituisse videntur,
quod neque in vulgum disciplīnam efferrī velint,
neque eōs,
quī discunt,
litterīs cōnfīsōs minus memoriae studēre.
in prīmīs hoc volunt persuādēre,
animās nōn perīre,
sed ab aliīs post 35 mortem trānsīre ad aliōs,
atque hōc maximē hominēs ad virtūtem excitārī putant metū mortis neglēctō.
multa praetereā dē sīderibus atque eōrum mōtū,
dē mundī ac terrārum magnitūdine,
dē rērum nātūrā,
dē deōrum immortālium vī ac potestāte disputant et iuventūtī trādunt.
40 nātiō omnis Gallōrum est magnopere dēdita religiōnibus,
atque ob eam causam eī,
quī sunt affectī graviōribus morbīs quīque in proeliīs perīculīsque versantur,
aut prō victimīs hominēs immolant aut sē immolātūrōs esse vovent administrīsque ad ea sacrificia Druidibus ūtuntur,
quod,
45 nisi prō vītā hominis reddātur hominis vīta,
nōn posse deōrum immortālium nūmen plācārī arbitrantur:
pūblicēque eiusdem generis habent īnstitūta sacrificia.
aliī simulācra ingentī magnitūdine habent,
quōrum membra vīminibus contexta vīvīs hominibus complent;
simulācrīs incēnsīs 50 hominēs flammā circumventī pereunt.
supplicia eōrum quī in fūrtō aut in latrōciniō aut aliquā noxiā sint comprehēnsī grātiōra deīs immortālibus esse arbitrantur;
sed,
cum cōpia eius generis dēfēcit,
etiam ad innocentium supplicia dēscendunt.
Word checkAnalysis ✓Float